Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
  2. laudat et inmunes publica cera facit,
  3. conveniens miseris et quamquam gloria non est,[*](sit)
  4. proxima dant nobis oppida munus idem.
  5. nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
  6. in nostra sacrum Caesaris esse domo.
  7. stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
  8. numina iam facto non leviora deo.
  9. neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
  10. hic aviae lateri proximus, ille patris.
  11. his ego do totiens cum ture precantia verba,
  12. Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
  13. tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
  14. officii testis Pontica terra mei.
  15. Pontica me tellus, quantis hae possumus ara,[*](ora)
  16. natalem ludis scit celebrare dei.
  17. nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
  18. misit in has siquos longa Propontis aquas,
  19. is quoque, quo laevus [*](laetus) fuerat sub praeside Pontus,
  20. audierit frater forsitan ista tuus.