Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic victor laudem superatis Liber ab Indis,
  2. Alcides capta traxit ab Oechalia.
  3. et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,
  4. sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
  5. siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro
  6. restat in ingenio, serviet omne tibi.
  7. non potes officium vatis contemnere vates:
  8. iudicio pretium res habet ista tuo.
  9. quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset,
  10. gloria Pieridum summa futurus eras.
  11. sed dare materiam nobis quam carmina maius:
  12. nec tamen ex toto deserere illa potes.
  13. numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces,
  14. quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
  15. utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est.
  16. sed venit ad sacras nervus uterque manus,
  17. sic tibi nec docti desunt nec principis artes,
  18. mixta sed est animo cum Iove Musa tuo.
  19. quae quoniam nec nos unda summovit ab illa,
  20. ungula Gorgonei quam cava fecit equi,