Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tu modo si quid agi sperabis posse precando,
  2. quos colis, exora supplice voce deos.
  3. di tibi sunt [*](sint) Caesar iuvenis, tua numina placa,
  4. hac certe nulla est notior ara tibi.
  5. non sinit illa sui vanas antistitis umquam
  6. esse preces: nostris hinc pete rebus opem.
  7. quamlibet exigua si nos ea iuverit aura,
  8. obruta de mediis cumba resurget aquis.
  9. tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,
  10. et valeant quantum numina testis ero.
  11. nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum
  12. marmore: carpsit opes illa ruina meas.
  13. templa domus facient vobis urbesque beatae;
  14. Naso suis opibus, carmine gratus erit.
  15. parva quidem fateor pro magnis munera reddi,
  16. cum pro concessa verba salute damus,
  17. sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est,
  18. et finem pietas contigit illa suum.
  19. nec quae de parva pauper dis libat acerra
  20. tura minus grandi quam data lance valent,