Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram:
  2. nam nisi iusta tua est, iusta querella mea est.
  3. quod te nunc crimen similem [*](quae te consimilem res nunc (non)) vetat esse priori?
  4. an crimen, coepi quod miser esse, vocas?
  5. si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,
  6. venisset verbis charta notata tribus.
  7. vix equidem credo, sed et [*](sed et subito) insultare iacenti
  8. te mihi nec verbis parcere fama refert.
  9. quid facis, a! demens? cur, si Fortuna recedat, [*](recedit: recedat σ )
  10. naufragio lacrimas eripis ipse tuo?
  11. haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur,
  12. quae summum dubio sub pede semper habet,
  13. quolibet est folio, quavis incertior aura:
  14. par illi levitas, improbe, sola tua est.
  15. omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
  16. et subito casu quae valuere, ruunt,
  17. divitis audita est cui non opulentia Croesi?
  18. nempe tamen vitam captus ab hoste tulit,
  19. ille Syracosia modo formidatus in urbe
  20. vix humili duram reppulit arte famem,