Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Siquis adhuc usquam nostri non inmemor extat,
  2. quidve relegatus Naso, requirit, agam .
  3. Caesaribus vitam, Sexto debere salutem
  4. me sciat, a superis hic mihi primus erit.
  5. tempora nam miserae complectar ut omnia vitae,
  6. a meritis eius pars mihi nulla vacat,
  7. quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi
  8. Punica sub lento cortice grana rubent,
  9. Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
  10. quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos,
  11. confiteor: testere licet, signate Quirites!
  12. nil opus est legum viribus, ipse loquor,
  13. inter opes et me, parvam rem, pone paternas:
  14. pars ego sum census quantulacumque tui.
  15. quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,
  16. quam domus Augusto continuata foro,
  17. quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
  18. quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes:
  19. tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
  20. non potes in Ponto dicere habere nihil,