Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ad veteres scopulos iterum devertor [*](devertar) et illas,
  2. in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
  3. sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
  4. quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
  5. quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
  6. littera de vobis est mea questa nihil,
  7. frigus et incursus omni de parte timendos
  8. et quod pulsetur murus ab hoste queror,
  9. in loca, non homines, verissima crimina dixi.
  10. culpatis vestrum vos quoque saepe solum,
  11. esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
  12. ansa est agricolae Musa docere senis:
  13. et fuerat genitus terra,
  14. qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo.
  15. quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?
  16. hoc tamen asperitas indice docta [*](dicta nota σ ) loci est.
  17. non loca, sed mores scriptis vexavit amaris
  18. Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est:
  19. falsa tamen passa est aequa convicia mente,
  20. obfuit auctori nec fera lingua suo.