Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
  2. gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.
  3. nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen.
  4. qui quota terroris pars solet esse mei!
  5. Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,
  6. Heniochae nautis plus nocuere rates,
  7. nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
  8. ter licet epotum ter vomat illa fretum,
  9. qui quamquam dextra regione licentius errant,
  10. securum latus hoc non tamen esse sinunt,
  11. hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis,
  12. hic freta vel pediti pervia reddit hiems,
  13. ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
  14. siccus contempta nave viator eat.
  15. qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt,
  16. quam miser est, qui fert asperiora fide!
  17. crede tamen; nec te causas nescire sinemus,
  18. horrida Sarmaticum cur mare duret hiems,
  19. proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
  20. et quae praecipuum sidera frigus habent.