Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus [*](scribimus vel scribitur) isdem,
  2. unaque per plures vox mea temptat opem.
  3. an, ne bis sensum lector reperiret eundem,
  4. unus amicorum. Brute, rogandus eras [*](erat)?
  5. non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti:
  6. vilior est operis fama salute mea.
  7. denique materiam, quam [*](quam cum Bentley) quis sibi fluxerit ipse,
  8. arbitrio variat multa poeta suo.
  9. Musa mea est index nimium quoque vera malorum.
  10. atque incorrupti pondera testis habet.
  11. nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
  12. littera, propositum curaque nostra fuit.
  13. postmodo collectas utcumque sine ordine iunxi:
  14. hoc opus electum ne mihi forte putes.
  15. da veniam scriptis, quorum non gloria nobis
  16. causa, sed utilitas officiumque fuit.