Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. scribentem iuvat ipse labor [*](favor) minuitque laborem,
  2. cumque suo crescens pectore fervet opus.
  3. corrigere ut [*](et vel at: ut Burmann) res est tanto magis ardua quanto
  4. magnus Aristarcho maior Homerus erat,
  5. sic animum lento curarum frigore laedit
  6. et [*](et ut) cupidi cursus frena retentat equi.
  7. atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram,
  8. ossaque pacata nostra tegantur humo,
  9. ut mihi conanti nonnumquam intendere curas
  10. fortunae species obstat acerba meae,
  11. vixque mihi videor, faciam qui [*](qui quod vel cum) carmina, sanus,
  12. inque feris curem corrigere illa Getis.
  13. nil tamen e scriptis magis excusabile nostris,
  14. quam sensus cunctis paene quod unus inest.
  15. laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis.
  16. conveniens operi tempus utrumque suo est.
  17. quid nisi de vitio scribam regionis amarae,
  18. utque loco moriar commodiore precer?
  19. eum totiens eadem dicam, vix audior ulli,
  20. verbaque profectu dissimulata carent.