Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. prome, quod inicias umeris victoribus, ostrum:
  2. ipsa potest solitum nosse corona caput:
  3. scuta sed et galeae gemmis radientur et auro,
  4. stentque super vinctos [*](iunctos vel victos) trunca tropaea viros:
  5. oppida turritis cingantur eburnea muris,
  6. fictaque res vero more putetur agi.
  7. squalidus inmissos fracta sub harundine crines
  8. Rhenus et infectas sanguine portet aquas,
  9. barbara iam capti poscunt insignia reges
  10. textaque fortuna divitiora sua,
  11. et quae praeterea virtus invicta tuorum
  12. saepe parata tibi, saepe paranda facit,
  13. di, quorum monitu sumus eventura locuti,
  14. verba, precor, celeri nostra probate fide.