Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic regat imperium terrasque coerceat omnis
  2. Caesar, ab Aenea qui tibi fratre tuus,[*](tuus nepos)
  3. effice, sit nobis non inplacabilis ira,
  4. meque loco plecti commodiore velit.
  5. haec ego visus eram puero dixisse volucri,
  6. hos visus nobis ille dedisse sonos .
  7. per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,
  8. per matrem iuro Caesareumque caput,
  9. nil nisi concessum nos te didicisse magistro,
  10. Artibus et nullum crimen inesse tuis.
  11. utque hoc, sic utinam defendere cetera possem [*](posses)!
  12. scis aliud, quod te laeserit, esse, magis,
  13. quicquid id est (neque enim debet dolor ipse referri,
  14. nec potes a culpa dicere abesse tua)
  15. tu licet erroris sub imagine crimen obumbres,
  16. non gravior merito iudicis [*](vindicis) ira fuit.
  17. ut tamen aspicerem consolarerque iacentem,
  18. lapsa per inmensas est mea pinna vias.
  19. haec loca tum primum vidi, cum matre rogante
  20. Phasias est telis fixa puella meis.