Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hunc simul agnovi, neque enim mihi notior alter,
  2. talibus adfata est libera lingua sonis:
  3. ‘o puer, exilii decepto causa magistro,
  4. quem fuit utilius non docuisse mihi,
  5. huc quoque venisti, pax est ubi tempore nullo,
  6. et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
  7. quae tibi causa viae, nisi uti mala nostra videres?
  8. quae sunt, si nescis, invidiosa tibi.
  9. tu mihi dictasti iuvenalia carmina primus:
  10. apposui senis te duce quinque pedes,
  11. nec me Maeonio consurgere carmine nec me
  12. dicere magnorum passus es acta ducum,
  13. forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes [*](ignis)
  14. ingenii vires comminuere mei.
  15. namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis
  16. in nullum mea mens grande vacavit opus,
  17. nec satis hoc fuerat, stulto [*](stultus) quoque carmine feci,
  18. Artibus ut posses non rudis esse meis.
  19. pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,
  20. id quoque in extremis et sine pace locis.