Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non avis obloquitur, silvis nisi siqua remota [*](nisi silvis siqua remotis corr. Ehwald)
  2. aequoreas rauco gutture potat aquas,
  3. tristia per vacuos horrent absinthia campos,
  4. conveniensque suo messis amara loco.
  5. adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste,
  6. tinctaque mortifera tabe sagitta madet,
  7. quod procul haec regio est et ab omni devia cursu,
  8. nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
  9. non igitur mirum, finem quaerentibus horum
  10. altera si nobis usque rogatur humus.
  11. te magis est mirum non hoc evincere, coniunx,
  12. inque meis lacrimas posse tenere malis,
  13. quid facias, quaeris? quaeras hoc scilicet ipsum,
  14. invenies, vere si reperire voles.
  15. velle parum est: cupias, ut re potiaris, oportet,
  16. et faciat somnos haec tibi cura breves,
  17. velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus.
  18. optet ut exilium pace carere meum?
  19. pectore te toto cunctisque incumbere nervis
  20. et niti pro me nocte dieque decet.