Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ne tua marcescant per inertis otia somnos,
  2. lucida Plena tendis in astra via.
  3. haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:
  4. eiusdem sacri cultor uterque sumus.
  5. ad vatem vates orantia brachia tendo,
  6. terra sit exiliis ut tua fida meis.
  7. non ego caede nocens in Ponti litora veni,
  8. mixtave sunt nostra dira venena manu:
  9. nec mea subiecta convicta est gemma tabella
  10. mendacem linis imposuisse notam.
  11. nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:
  12. est tamen his gravior noxa fatenda mihi.
  13. neve roges, quae sit, stultam conscripsimus [*](quae (quam) scripsimus) Artem;
  14. innocuas nobis haec vetat esse manus.
  15. ecquid praeterea peccarim, quaerere noli,
  16. ut lateat [*](pateat corr. σ ) sola culpa sub Arte mea.
  17. quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram,
  18. qui nisi natalem nil mihi dempsit humum,
  19. hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet,
  20. inviso possim tutus ut esse loco.