Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ingenioque meo, vena quod paupere manat,
  2. plaudis, et e rivo flumina magna facis,
  3. grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
  4. vix sibi cum miseros posse placere putes,
  5. [*](putas vel putat)
  6. dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,
  7. materiae gracili sufficit ingenium,
  8. nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,
  9. ausus sum tantae sumere molis opus.
  10. obruit audentem rerum gravitasque nitorque,
  11. nec potui coepti pondera ferre mei.
  12. illic, quam laudes, erit officiosa voluntas:
  13. cetera materia debilitata iacent,
  14. qui si forte liber vestras pervenit ad auris,
  15. tutelam mando sentiat ille tuam.
  16. hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,
  17. accedat cumulus gratia nostra levis,
  18. non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte
  19. et non calcata candidiora nive:
  20. mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,
  21. nec lateant artes eloquiumque tuum.