Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
  2. Trinacris est oculis te duce visa [*](nota) meis.
  3. vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
  4. subpositus monti quam vomit ore Gigans,
  5. Hennaeosque lacus et olentis [*](olentia corr. Zinzerling) stagna Palici,
  6. quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
  7. nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,
  8. tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
  9. hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
  10. eheu, quam dispar est locus ille Getis!
  11. et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo
  12. te mihi iucundas efficiente vias!
  13. seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,
  14. esseda nos agili sive tulere rota,
  15. saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi,
  16. pluraque, si numeres, verba fuere gradu,
  17. saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum
  18. tarda per aestivos defuit hora dies.
  19. est aliquid casus pariter timuisse marinos,
  20. iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos.