Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
  2. haec tibi Nasonem scribere verba. Macer?
  3. auctorisque sui si non est anulus index,
  4. cognitane est nostra littera facta manu?
  5. an tibi notitiam mora temporis eripit horum,
  6. nec repetunt oculi signa vetusta tui?
  7. sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
  8. exciderit tantum ne tibi cura mei.
  9. quam tu vel longi debes convictibus aevi,
  10. vel mea quod coniunx non aliena tibi est, [*](est om)
  11. vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,
  12. utque decet, nulla factus es Arte nocens.
  13. tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
  14. ne careant summa Troica bella manu.
  15. Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,
  16. doctrinae pretium triste magister habet,
  17. sunt tamen inter se communia sacra poetis,
  18. diversum quamvis quisque sequamur [*](queramur vel sequatur) iter :
  19. quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
  20. suspicor, et casus velle levare meos.