Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. deque tropaeorum, quod sol incendent, [*](incenderet vel incenderat: incendent σ ) auro
  2. aurea Romani tecta fuisse fori,
  3. totque tulisse duces captivis [*](captivos: captivis σ ) addita collis
  4. vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
  5. maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
  6. in quibus et belli summa caputque Bato. [*](Bato fuit vel tenet )
  7. cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
  8. cum videam mitis hostibus esse deos?
  9. pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
  10. oppida sub titulo nominis isse [*](esse) tui.
  11. atque ea te contra nec muri mole nec armis
  12. nec satis ingenio tuta fuisse loci.
  13. di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
  14. sint modo virtuti tempora longa tuae.
  15. quod precor, eveniet : sunt quiddam [*](quaedam corr. Heinsius ) oracula vatum:
  16. nam deus optanti prospera signa dedit,
  17. te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
  18. laeta coronatis Roma videbit equis;
  19. maturosque pater nati spectabit honores,
  20. gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.