Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. non meus amissos animus desiderat agros,
  2. ruraque Paeligno conspicienda solo,
  3. nec quos piniferis positos in collibus hortos
  4. spectat Flaminiae Clodia iuncta viae.
  5. quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam
  6. ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas:
  7. sunt ubi, [*](ibi) si vivunt, nostra quoque consita quaedam,
  8. sed non et nostra poma legenda manu.
  9. pro quibus amissis utinam contingere possit
  10. hic saltem profugo glaeba colenda mihi!
  11. ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,
  12. ipse velim baculo pascere nixus oves;
  13. ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
  14. ducam ruricolas sub iuga curva boves,
  15. et discam Getici quae norunt verba iuvenci,
  16. adsuetas illis adiciamque minas,
  17. ipse manu capulum pressi moderatus aratri
  18. experiar mota spargere semen humo.
  19. nec dubitem longis purgare ligonibus herbas,
  20. et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas,