Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quod nisi delicti pars excusabilis esset,
  2. parva relegari poena futura fuit.
  3. ipse sed hoc vidit, qui pervidet omnia. Caesar,
  4. stultitiam dici crimina posse mea:
  5. quaque ego permisi, quaque est res passa, pepercit,
  6. usus et est modice fulminis igne sui.
  7. nec vitam nec opes nec ademit posse reverti,
  8. si sua per vestras victa sit ira preces,
  9. at graviter cecidi, quid enim mirabile, si quis
  10. a Iove percussus non leve vulnus habet?
  11. ipse suas etiam [*](etiam quamvis) vires inhiberet Achilles,
  12. missa gravis ictus Pelias hasta dabat,
  13. iudicium nobis igitur cum vindicis adsit,
  14. non est cur tua me ianua nosse neget.
  15. culta quidem, fateor, citra quam debuit, illa est;
  16. sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.
  17. nec tamen officium sensit domus altera nostrum
  18. sic: illic [*](hic illic: sic Ehwald; punet. A. L. W. ) vestro sub Lare semper eram.
  19. quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
  20. ius aliquod tecum fratris amicus habet.