Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quis se Caesaribus notus non fingit amicum?
  2. da veniam lasso: tu mihi Caesar eras. [*](eris)
  3. nec tamen inrumpo quo non licet ire, satisque est
  4. atria si nobis non patuisse negas.
  5. utque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno
  6. nempe salutaris, quam prius, ore minus,
  7. nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
  8. hortator studii causaque faxque mei:
  9. cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,
  10. et dedimus medio scripta canenda foro.
  11. adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore,
  12. quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:
  13. is me nec comitem nec dedignatus amicum est :
  14. si tamen haec illi non nocitura putas.
  15. si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor:
  16. clausa mihi potius tota sit ista domus,
  17. sed neque claudenda est, et nulla potentia vires
  18. praestanda ne quid peccet amicus, habet.
  19. et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,
  20. sic facinus nemo nescit abesse mihi.