Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Littera pro verbis tibi, Messaline, salutem
  2. quam legis, a saevis attulit usque Getis,
  3. indicat auctorem locus? an, nisi nomine lecto,
  4. haec me Nasonem scribere verba latet?
  5. ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum,
  6. me tamen excepto, qui precor esse tuus?
  7. di procul a cunctis, qui te venerantur amantque
  8. huius notitiam gentis habere [*](abesse) velint,
  9. nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas
  10. vivere, si vita est mortis habenda genus,
  11. nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum,
  12. truxque Getes armis, grandine pugnet [*](pulset σ ) hiems .
  13. nos habeat regio nec pomo feta nec uvis,
  14. et cuius nullum cesset ab hoste latus.
  15. cetera sit sospes cultorum turba tuorum,
  16. in quibus, ut populo, pars ego parva fui.
  17. me miserum, si tu verbis offenderis istis
  18. nosque negas ulla parte fuisse tuos!
  19. idque sit ut verum, mentito ignoscere debes:
  20. nil demit laudi gloria nostra tuae.