Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. me quoque conantem gladio finire dolorem
  2. arguit iniecta continuitque manu,
  3. quid que facis? lacrimis opus est, non sanguine dixit,
  4. ‘saepe per has flecti principis ira solet.
  5. quamvis est igitur meritis indebita nostris,
  6. magna tamen spes est in bonitate dei.
  7. qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare,
  8. confer et in votum tu quoque verba meum.
  9. inque Tomitana iaceam tumulatus harena,
  10. si te non nobis ista vovere liquet.
  11. nam prius incipient turris vitare columbae,
  12. antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas,
  13. quam male se praestet veteri Graecinus amico,
  14. non ita sunt fatis omnia versa meis.’