Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic ego constanter studium non utile servo,
  2. et repeto, nollem quas coluisse, deas.
  3. quid potius faciam? non sum, qui segnia ducam
  4. otia : mors nobis tempus habetur iners.
  5. nec iuvat in lucem nimio marcescere vino,
  6. nec tenet incertas alea blanda manus,
  7. cum dedimus somno quas corpus postulat horas,
  8. quo ponam vigilans tempora longa modo?
  9. moris an oblitus patrii contendere discam
  10. Sarmaticos arcus, et trahar arte loci?
  11. hoc quoque me studium prohibent adsumere vires,
  12. mensque magis gracili corpore nostra valet,
  13. cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
  14. artibus his, quae nil utilitatis habent.
  15. consequor ex illis casus oblivia nostri;
  16. hanc messem satis est si mea reddit humus,
  17. gloria vos acuat, vos, ut recitata probentur
  18. carmina, Pieriis invigilate choris,
  19. quod venit ex facili, satis est componere nobis,
  20. et nimis intenti causa laboris abest,