Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum
  2. confluat, et frondes Alpibus addat Atho [*](athos)?
  3. parcendum est animo miserabile vulnus habenti.
  4. subducunt oneri colla perusta boves.
  5. at, puto, fructus adest, iustissima causa laborum,
  6. et sata cum multo faenore reddit ager?
  7. tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum
  8. profuit—atque utinam non nocuisset!—opus.
  9. cur igitur scribam, miraris? miror et ipse,
  10. et tecum quaero saepe quid inde petam,
  11. an populus vere sanos negat esse poetas,
  12. sumque fides huius maxima vocis ego,
  13. qui, sterili totiens cum sim deceptus ab arvo,
  14. damnosa persto condere semen humo?
  15. scilicet est cupidus studiorum quisque suorum,
  16. tempus et adsueta ponere in arte iuvat,
  17. saucius eiurat pugnam gladiator, et idem
  18. inmemor antiqui vulneris arma capit,
  19. nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis,
  20. et ducit remos qua modo navit aqua.