Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. i nunc et veterum nobis exempla virorum
  2. qui forti casum mente tulere refer,
  3. et grave magnanimi robur mirare Rutili
  4. non usi reditus condicione dati.
  5. Smyrna virum tenuit, non Pontus et hostica tellus,
  6. paene minus nullo Smyrna petenda loco.
  7. non doluit patria cynicus procul esse Sinopeus,
  8. legit enim sedes, Attica terra, tuas.
  9. arma Neoclides qui Persica contudit armis,
  10. Argolica primam sensit in urbe fugam,
  11. pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,
  12. inter quas dubium, quae prior esset, erat.
  13. caede puer facta Patroclus Opunta reliquit,
  14. Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.
  15. exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam,
  16. quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
  17. liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,
  18. poneret ut muros in meliore loco.
  19. venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus,
  20. et Teucrum Veneri grata recepit humus.