Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. at, puto, cum requies medicinaque publica curae
  2. somnus adest, solitis nox venit orba malis,
  3. somnia me terrent veros imitantia casus,
  4. et vigilant sensus in mea damna mei.
  5. aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas,
  6. aut dare captivas ad fera vincla manus,
  7. aut ubi decipior melioris imagine somni,
  8. aspicio patriae tecta relicta meae.
  9. et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici,
  10. et modo cum cara coniuge multa loquor.
  11. sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas,
  12. peior ab admonitu fit status iste boni.
  13. sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,
  14. sive pruinosi Noctis aguntur equi,
  15. sic mea perpetuis liquefiunt [*](liquescunt) pectora curis,
  16. ignibus admotis ut nova cera solet,
  17. saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,
  18. ne mea Sarmaticum contegat ossa solum,
  19. cum subit Augusti quae sit clementia, credo
  20. mollia naufragiis litora posse dari.