Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tecta rigent fixis veluti velata [*](vallata) sagittis,
  2. portaque vix firma summovet arma sera.
  3. adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, [*](laeti)
  4. et quod iners hiemi continuatur hiems.
  5. hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis
  6. eumque meo fato quarta fatigat hiems,
  7. fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
  8. et similis morti pectora torpor habet,
  9. felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
  10. quae posuit sensum saxea facta malis!
  11. vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
  12. cortice velavit populus ora novo!
  13. ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum:
  14. ille ego sum, frustra qui lapis esse velim.
  15. ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,
  16. amittet vires ipsa Medusa suas.
  17. vivimus ut numquam sensu careamus amaro,
  18. et gravior longa fit mea poena mora.
  19. sic inconsumptum Tityi semperque renascens
  20. non perit, ut possit saepe perire, iecur.