Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. O tua si sineres in nostris nomina poni
  2. carminibus, positus quam mihi saepe fores :
  3. te canerem solum, meriti memor, inque libellis
  4. crevisset sine te pagina nulla meis.
  5. quid tibi deberem, tota sciretur in urbe,
  6. exul in amissa si tamen urbe legor.
  7. te praesens mitem nosset, te serior aetas,
  8. scripta vetustatem si modo nostra ferunt,
  9. nec tibi cessaret doctus bene dicere lector:
  10. hic te servato vate maneret honor.
  11. Caesaris est primum munus, quod ducimus auras;
  12. gratia post magnos est tibi habenda deos.
  13. ille dedit vitam; tu, quam dedit ille, tueris,
  14. et facis accepto munere posse frui.
  15. cumque perhorruerit [*](perhorreret ) casus pars maxima nostros,
  16. pars etiam credi pertimuisse velit,
  17. naufragiumque meum tumulo spectant [*](spectaret corr. Heinsius) ab alto,
  18. nec dederit nanti per freta saeva manum,
  19. seminecem Stygia revocasti solus ab unda.
  20. hoc quoque, quod memores possumus esse, tuum est.