Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. arva relegatum iussisti visere Ponti,
  2. et Scythicum profuga scindere puppe fretum,
  3. iussus ad Euxini deformia litora veni
  4. aequoris—haec gelido terra sub axe iacet—
  5. nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum,
  6. glaebaque canenti semper obusta gelu,
  7. nesciaque [*](que quam) est vocis quod barbara lingua Latinae,
  8. Graecaque quod Getico victa [*](vincta vel iuncta) loquella sono est,
  9. quam quod finitimo cinctus premor undique Marte,[*](finitima . . morte)
  10. vixque brevis tutum [*](tutos) murus ab hoste facit.
  11. pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam:
  12. sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.
  13. hinc ego dum muter, vel me Zanclaea Charybdis
  14. devoret atque suis ad Styga mittat aquis,
  15. vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae,
  16. vel freta Leucadii mittar in alta dei. [*](leucadio . . deo)
  17. quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso,
  18. sed precor ut possim tutius esse miser.