Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quoque colla iugo? quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?
  2. ancora iam nostram non tenet ulla ratem, videris [*]( viderit codd.: corr. Ehwald )
  3. ! ipse sacram, quamvis invisus, ad aram
  4. confugiam; nullas summovet ara manus.
  5. [*](Precatio)
  6. Adloquor en absens absentia numina supplex,
  7. si fas est homini cum Iove posse loqui,
  8. arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos
  9. Ausoniae curam gentis habere deos,
  10. O decus, o patriae per te florentis imago,
  11. o vir non ipso, quem regis, orbe minor—
  12. sic habites terras et te desideret aether,
  13. sic ad pacta tibi sidera tardus eas—
  14. parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem
  15. deme! satis poenae, quod superabit, erit.
  16. ira quidem moderata tua est, vitamque dedisti,
  17. nec mihi ius civis nec mihi nomen abest,
  18. nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul
  19. edicti verbis nominor ipse tui.
  20. omniaque haec timui, quia me meruisse videbam [*](quoniam videbar);
  21. sed tua peccato lenior ira meo est.