Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Ecquid ubi e Ponto nova venit epistula, palles,
  2. et tibi sollicita solvitur illa manu?
  3. pone metum, valeo; corpusque, quod ante laborum
  4. inpatiens nobis invalidumque fuit,
  5. sufficit, atque ipso vexatum induruit usu.
  6. an magis infirmo non vacat esse mihi?
  7. mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit,
  8. affectusque animi, qui fuit ante, manet.
  9. quaeque mora spatioque suo coitura putavi
  10. vulnera non aliter quam modo facta dolent.
  11. scilicet exiguis prodest annosa vetustas;
  12. grandibus accedunt tempore damna malis,
  13. paene decem totis aluit Poeantius annis
  14. pestiferum tumido vulnus ab angue datum.
  15. Telephus aeterna consumptus tabe perisset,
  16. si non, quae nocuit, dextra tulisset opem.
  17. et mea, si facinus nullum commisimus, opto,
  18. vulnera qui fecit, facta levare velit,
  19. contentusque mei iam tandem parte doloris
  20. exiguum pleno de mare demat aquae,