Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,
  2. et tantum [*](tanta) probitas inreprehensa fuit.
  3. area de [*](par (vel per) eadem: area de Withof) nostra nunc est tibi facta ruina
  4. conspicuum virtus hic tua ponat opus.
  5. esse bonam facile est, ubi, quod vetet esse, remotum est,
  6. et nihil officio nupta quod obstet habet,
  7. cum deus intonuit, non se subducere nimbo,
  8. id demum est pietas, id socialis amor.
  9. rara quidem virtus, quam non fortuna gubernet,
  10. quae maneat stabili, eum fugit illa, pede.
  11. siqua tamen pretium sibi virtus [*](merces: virtus Ehwald) ipsa petitum,
  12. inque parum laetis ardua rebus adest,
  13. ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,
  14. et loca mirantur qua patet orbis iter.
  15. aspicis ut longo teneat laudabilis aevo
  16. nomen inextinctum Penelopea fides?
  17. cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor
  18. ausaque in accensos Iphias ire rogos?
  19. ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuius
  20. Iliacam celeri vir pede pressit humum?