Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cana prius gelido desint absinthia Ponto,
  2. et careat dulci Trinacris Hybla thymo,
  3. inmemorem quam te quisquam convincat amici.
  4. non ita sunt fati stamina nigra mei.
  5. tu tamen, ut possis falsae quoque pellere culpae
  6. crimina, quod non es, ne videare, cave.
  7. utque solebamus consumere longa loquendo
  8. tempora, sermoni [*](sermone) deficiente die,
  9. sic ferat ac referat tacitas nunc littera voces,
  10. et peragant linguae charta manusque vices,
  11. quod fore ne nimium videar diffidere, sitque
  12. versibus hoc paucis admonuisse satis,
  13. accipe quo semper finitur epistula verbo atque meis distent ut tua fata!—vale.