Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. utque fit, in me aliquid ficti,[*](siquidem vel si quid: ficti Owen) dicentibus illis
  2. abnuerim quotiens adnuerimque, putant,
  3. adde quod iniustum [*](et iustum) rigido ius dicitur ense,
  4. dantur et in medio vulnera saepe foro.
  5. o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti
  6. fila dedit vitae non breviora meae!
  7. quod patriae vultu vestroque caremus, amici,
  8. atque hic in Scythicis gentibus esse queror :
  9. utraque poena gravis, merui tamen urbe carere,
  10. non merui tali forsitan esse loco.
  11. quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,
  12. Caesaris offenso numine, dignus eram.