Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hoc erat, in gelido quare Poeantius antro
  2. voce fatigaret Lemnia saxa sua.
  3. strangulat inclusus dolor atque exaestuat [*](cor aestuat) intus,
  4. cogitur et vires multiplicare suas.
  5. da veniam potius, vel totos tolle libellos,
  6. si mihi quod prodest hoc [*](sit (sic) ... si) tibi, lector, obest,
  7. sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt
  8. nostra nisi auctori perniciosa suo.
  9. at mala sunt. lateor. quis te mala sumere cogit?
  10. aut quis deceptum ponere sumpta vetat?
  11. ipse nec emendo, [*](hoc mando) sed ut hic deducta legantur;
  12. non sunt illa suo barbariora loco.
  13. nec me Roma suis debet conferre poetis :
  14. inter Sauromatas ingeniosus eram.
  15. denique nulla mihi captatur gloria, quaeque
  16. ingeniis stimulos subdere fama solet.
  17. nolumus assiduis animum tabescere curis,
  18. quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt.
  19. cur scribam, docui, cur mittam, quaeritis, isto [*](istos: isto Heinsius)?
  20. vobiscum cupio quolibet esse modo.