Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. neve retractando nondum coeuntia rumpam [*](rumpe vel rupem)
  2. vulnera: vix illis proderit ipsa quies,
  3. ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne
  4. peccato facinus consiliumque meo;
  5. idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum,
  6. nec mihi detractas possidet alter opes.
  7. forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim,
  8. tempore cum fuerit lenior ira, fugam.
  9. nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non
  10. nostra verecundo vota pudore carent,
  11. mitius exilium pauloque propinquius opto,
  12. quique sit a saevo longius hoste locus;
  13. quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo
  14. hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
  15. frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
  16. dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
  17. nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
  18. nec placidos portus hospita navis adit.
  19. sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
  20. nec minus infida terra timetur aqua.