Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. temporis illius colui fovique poëtas,
  2. quotque aderant vates, rebar adesse deos.
  3. saepe suas volucres legit mihi grandior aevo,
  4. quaeque nocet [*](nocens vel necet) serpens, quae iuvat [*](iuvet) herba. Macer.
  5. saepe suos solitus recitare Propertius ignes,
  6. iure sodalicii, quo [*](qui) mihi iunctus erat.
  7. Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
  8. dulcia convictus membra fuere mei.
  9. et tenuit nostras numerosus Horatius aures;
  10. dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
  11. Vergilium vidi tantum : nec avara Tibullo
  12. tempus amicitiae fata dedere meae.
  13. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;
  14. quartus ab his sene temporis ipse fui.
  15. utque ego maiores, sic me coluere minores,
  16. notaque non tarde facta Thalia mea est.
  17. carmina cum primum populo iuvenalia legi,
  18. barba resecta mihi bisve semelve fuit.
  19. moverat ingenium totam cantata per urbem
  20. nomine non vero dicta Corinna mihi.