Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tu mihi, quod rarum est, vivo sublime dedisti
  2. nomen, ab exequiis quod dare fama solet,
  3. nec, qui detractat praesentia, Livor iniquo
  4. ullum de nostris dente momordit opus.
  5. nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,
  6. non fuit ingenio fama maligna meo,
  7. cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
  8. dicor et in toto plurimus orbe legor.
  9. si quid habent igitur vatum praesagia veri,
  10. protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
  11. sive favore tuli, sive hanc ego carmine famam,
  12. iure tibi grates, candide lector, ago.