Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sic, siquem nondum portarum saepe [*](sede: saepe σ ) receptum
  2. barbarus in campis repperit hostis, habet:
  3. aut sequitur captus coniectaque vincula collo
  4. accipit, aut telo virus habente perit.
  5. hic ego sollicitae lateo novus incola sedis .
  6. heu nimium fati tempora longa [*](lenta) mei!
  7. et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
  8. sustinet in tantis hospita Musa malis,
  9. sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui
  10. auribus accipiat verba Latina suis.
  11. ipse mihi—quid enim faciam?—scriboque legoque,
  12. tutaque iudicio littera nostra suo est.
  13. saepe tamen dixi cui nunc haec cura laborat?
  14. an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?
  15. saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae,
  16. umidaque est fletu littera facta meo,
  17. corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,
  18. inque sinum maestae labitur imber aquae,
  19. cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor,
  20. et, tulerit quo me casus et unde, subit,