Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. dum quid agat quaerit, dum versat in omnia vultus,
  2. ad fratrem casu lumina flexa tulit.
  3. cuius ut ornata est praesentia, vicimus inquit:
  4. hic mihi morte sua causa salutis erit.
  5. protinus ignari nec quicquam tale timentis
  6. innocuum rigido perforat ense latus,
  7. atque ita divellit divulsaque membra per agros
  8. dissipat in multis invenienda locis,
  9. neu pater ignoret, scopulo proponit in alto
  10. pallentesque manus sanguineumque caput.
  11. ut genitor luctuque novo tardetur et, artus
  12. dum legit extinctos, triste moretur [*](retardet) iter.
  13. inde Tomis [*](tomus (thomus) rel tomos) dictus locus hic, quia fertur in illo
  14. membra soror fratris consecuisse sui.