Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Hic quoque sunt igitur Graiae—quis crederet?—urbes
  2. inter inhumanae nomina barbariae;
  3. huc quoque Mileto missi venere coloni,
  4. inque Getis Graias constituere domos.
  5. sed vetus huic nomen, positaque antiquius urbe,
  6. constat ab Absyrti caede fuisse loco.
  7. nam rate, quae cura pugnacis facta Minervae
  8. per non temptatas prima cucurrit aquas,
  9. impia desertum fugiens Medea parentem
  10. dicitur his remos applicuisse vadis.
  11. quem procul ut vidit tumulo speculator ab alto,
  12. hospes, ait, nosco, Colchide, vela, venit.
  13. dum trepidant Minyae, dum solvitur aggere funis,
  14. dum sequitur celeres ancora tracta manus,
  15. conscia percussit meritorum pectora Colchis
  16. ausa atque ausura multa nefanda manu;
  17. et, quamquam superest ingens audacia menti,
  18. pallor in attonitae virginis ore fuit.
  19. ergo uni prospexit venientia vela tenemur,
  20. et pater est aliqua fraude morandus ait.