Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires,
  2. illas pro nobis experiare, rogo,
  3. numinis ut laesi fiat mansuetior ira,
  4. mutatoque minor sit mea poena loco,
  5. idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro,
  6. principiumque mei criminis error habet.
  7. nec breve nec tutum, quo sint mea, dicere, casu
  8. lumina funesti conscia facta mali;
  9. mensque reformidat, veluti sua vulnera, tempus
  10. illud, et admonitu fit novus ipse pudor,
  11. et quaecumque adeo possunt afferre pudorem,
  12. illa tegi caeca condita nocte decet,
  13. nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo
  14. praemia peccato nulla petita mihi,
  15. stultitiamque meum crimen debere vocari,
  16. nomina si facto reddere vera velis,
  17. quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,
  18. quaere; suburbana est hic mihi terra locus.