Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Roma domusque subit desideriumque locorum,
  2. quicquid et amissa restat in urbe mei.
  3. ei mihi, quod [*](quo) totiens nostri pulsata sepulcri
  4. ianua, sed nullo tempore aperta fuit!
  5. cur ego tot gladios fugi totiensque minata
  6. obruit infelix nulla procella caput?
  7. di, quos experior nimium constanter iniquos,
  8. participes irae quos deus unus habet,
  9. exstimulate, precor, cessantia fata meique
  10. interitus clausas esse vetate fores!