Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. crede mihi, si sit nobis collatus Ulixes,
  2. Neptuni [*](neptunique corr. σ ) minor est quam Iovis ira fuit.
  3. ergo quicumque es, rescindere crimina noli,
  4. deque gravi duras vulnere tolle manus;
  5. utque meae famam tenuent oblivia culpae,
  6. facta cicatricem ducere nostra sine;
  7. humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem
  8. et premit, incertas ipse verere vices.
  9. et quoniam, fieri quod numquam posse putavi,
  10. est tibi de rebus maxima cura meis,
  11. non est quod timeas . fortuna miserrima nostra est,
  12. omne trahit secum Caesaris ira malum.
  13. quod magis ut liqueat, neve hoc ego fingere credar,
  14. ipse velim poenas experiare meas.