Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset,
  2. non foret augustae mors tua crimen aquae.
  3. tum neque se pandi possunt delphines in auras
  4. tollere; conantes dura coërcet hiems;
  5. et quamvis Boreas iactatis insonet alis,
  6. fluctus in obsesso gurgite nullus erit;
  7. inclusaeque gelu stabunt in marmore puppes,
  8. nec poterit rigidas findere remus aquas.
  9. vidimus in glacie pisces haerere ligatos,
  10. sed pars ex illis tum quoque viva fuit.
  11. sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas,
  12. sive redundatas flumine cogit aquas,
  13. protinus aequato siccis Aquilonibus Histro
  14. invehitur celeri barbarus hostis equo;
  15. hostis equo pollens longeque volante sagitta
  16. vicinam late depopulatur humum.
  17. diffugiunt alii, nullisque tuentibus agros
  18. incustoditae diripiuntur opes,
  19. ruris opes parvae, pecus et stridentia plaustra,
  20. et quas divitias incola pauper habet.