Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,
  2. an quia Leucadio semper amata deo est?
  3. ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?
  4. quam tribuit terris, pacis an ista nota est?
  5. utque viret semper laurus nec fronde caduca
  6. carpitur, aeternum sic habet illa decus?
  7. causa superpositae scripto est testata coronae:
  8. servatos cives indicat huius ope.
  9. adice servatis unum, pater optime, civem,
  10. qui procul extremo pulsus in orbe latet,
  11. in quo poenarum, quas se meruisse fatetur,
  12. non facinus causam, sed suus error habet.
  13. me miserum! vereorque locum vereorque potentem,
  14. et quatitur trepido littera nostra metu.
  15. aspicis exsangui chartam pallere colore?
  16. aspicis alternos intremuisse pedes?
  17. quandocumque, precor, nostro placere parenti
  18. isdem et [*](et om. codd. add. Itali) sub dominis aspiciare domus!
  19. inde tenore pari gradibus sublimia celsis
  20. ducor ad intonsi candida templa dei,