Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,
  2. qui mihi monstraret, vix fuit unus, iter.
  3. ‘di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,
  4. molliter in patria vivere posse tua.
  5. duc age! namque sequar, quamvis terraque marique
  6. longinquo referam lassus ab orbe pedem.’
  7. paruit, et ducens haec sunt fora Caesaris, inquit,
  8. ‘haec est a sacris quae via nomen habet,
  9. hic locus est Vestae, qui Pallada servat et ignem,
  10. haec fuit antiqui regia parva Numae.’
  11. inde petens dextram porta est ait ‘ista Palati,
  12. hic Stator, hoc primum condita Roma loco est.’
  13. singula dum miror, video fulgentibus armis
  14. conspicuos postes tectaque digna deo.
  15. et Iovis haec dixi domus est? quod ut esse putarem,
  16. augurium monti querna corona dabat,
  17. cuius ut accepi dominum, non fallimur, inquam,
  18. et magni verum est hanc Iovis esse domum,
  19. cur tamen opposita [*](apposita) velatur ianua lauro,
  20. cingit et augustas arbor opaca comas?