Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ‘Missus in hanc venio timide liber exulis urbem:
  2. da placidam fesso, lector amice, manum;
  3. neve reformida, ne sim tibi forte pudori:
  4. nullus in hac charta versus amare docet.
  5. haec domini fortuna mei est, ut debeat illam
  6. infelix nullis dissimulare iocis,
  7. id quoque, quod viridi quondam male lusit in aevo,
  8. heu nimium sero damnat et odit opus!
  9. inspice quid portem: nihil hic nisi triste videbis,
  10. carmine temporibus conveniente suis.
  11. clauda quod alterno subsidunt carmina versu,
  12. vel pedis hoc ratio, vel via longa facit;
  13. quod neque sum cedro flavus [*](fulvus) nec pumice levis,
  14. erubui domino cultior esse meo;
  15. littera suffusas quod habet maculosa lituras,
  16. laesit opus lacrimis ipse poeta suum.
  17. siqua videbuntur casu non dicta Latine,
  18. in qua scribebat, barbara terra fuit.
  19. dicite, lectores, si non grave, qua sit eundum,
  20. quasque petam sedes hospes in urbe liber.’