Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid referam libros, illos quoque, crimina nostra,
  2. mille locis plenos nominis esse tui?
  3. inspice maius opus, quod adhuc sine fine tenetur,[*](tenetur reliqui)
  4. in non credendos corpora versa modos:
  5. invenies vestri praeconia nominis illic,
  6. invenies animi pignora multa mei.
  7. non tua carminibus maior fit gloria, nec quo,
  8. ut maior fiat, crescere possit, habet,
  9. fama Iovi superest : tamen hunc sua facta referri
  10. et se materiam carminis esse iuvat,
  11. cumque Gigantei memorantur proelia belli,
  12. credibile est laetum laudibus esse suis.
  13. te celebrant alii, quanto decet ore, tuasque
  14. ingenio laudes uberiore canunt:
  15. sed tamen, ut fuso taurorum sanguine centum,
  16. sic capitur minimo turis honore deus.
  17. a! ferus et nobis [*](nobis nimium) crudelior omnibus hostis,
  18. delicias legit qui tibi cumque meas,
  19. carmina ne nostris quae te venerantia libris
  20. iudicio [*](indicio) possint candidiore legi.